onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et
habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens
ipse inimicis suis
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet
innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et
nebulae pulvis pedum eius
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad
desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos
Libani elanguit
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et
contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in
eo
ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet
in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et
petrae dissolutae sunt ab eo
bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens
sperantes in se
et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius
et inimicos eius persequentur tenebrae
quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non
consurget duplex tribulatio
quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium
eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate
plena
ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente
pertractans praevaricationem
haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic
quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam
te ultra
et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua
disrumpam
et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine
tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile
ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis
pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non
adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit